.

Veni creator Lyrics

Veni, creator, Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei.
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae.
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In saeculorum saecula.
Amen.
Report lyrics
Credo (2011)
Veni creator Magnificat (Ton parisien) Omni die Salve regina Puer natus Tantum ergo Pater noster Salve mater misericordia O salutaris hostia Alma redemptoris mater Credo III Ave regina caelorum Lucis creator optime O filii et filiae Inviolata Victimae pascali Creator alme siderum Ubi caritas Adeste fideles Adore te devote Gloria laus Regina caeli Te deum Asperges me Vidi aquam Kyrie (de angelis) Gloria (de angelis) Sanctus (de angelis) Agnus dei (de angelis) Attende domine Ave maris stella Magnificat (Ton 8 solennel) Rorate cæli Ave verum Salve festa dies Vexilla regis Ave maria (Du rosaire) Libera me Stabat mater De profundis Dies iræ In paradisum Veni sancte spiritus Panis angelicus Oremus pro pontifice Tu es petrus