.

Credo III Lyrics

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et h*** factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est c** gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui c** Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen
Report lyrics
Credo (2011)
Veni creator Magnificat (Ton parisien) Omni die Salve regina Puer natus Tantum ergo Pater noster Salve mater misericordia O salutaris hostia Alma redemptoris mater Credo III Ave regina caelorum Lucis creator optime O filii et filiae Inviolata Victimae pascali Creator alme siderum Ubi caritas Adeste fideles Adore te devote Gloria laus Regina caeli Te deum Asperges me Vidi aquam Kyrie (de angelis) Gloria (de angelis) Sanctus (de angelis) Agnus dei (de angelis) Attende domine Ave maris stella Magnificat (Ton 8 solennel) Rorate cæli Ave verum Salve festa dies Vexilla regis Ave maria (Du rosaire) Libera me Stabat mater De profundis Dies iræ In paradisum Veni sancte spiritus Panis angelicus Oremus pro pontifice Tu es petrus