.

O Quantum Solicitor Lyrics

O quantum solicitor
et curis suppeditor,
dum corde transmeditor
presens et futurum.
Presens et preteritum
vergunt in iuteritum,
talem habet exitum
humana oratura.

O quis intelligeret mortem, quam sit dura,
et finem prospiceret, intimore viveret,
voveret et redderet deo sua iura.

De vobis presbiteris,
qui estis literis
testamenti veteris
et novi doctores,
prestituri ceteris,
obstructores etheris,
indiscreti oneris
estis iniunctores.

O quis intelligeret mortem, quam sit dura,
et finem prospiceret, intimore viveret,
voveret et redderet deo sua iura.
Quid de vulgo proferam,
nunquam eius sufferam,
ita quod non efferam
miras falsitates.

Cuius lingua florida,
acta vero sordida
et corda sunt pertida
per subtilitates...

O quis intelligeret mortem, quam sit dura,
et finem prospiceret, intimore viveret,
voveret et redderet deo sua iura.
Report lyrics
Hudci Písní Nejstarších (1998)
Agniau Dous Lied Der Deissler Los Bilbilicos Lamento Di Tristan + La rotta Prima Declinatio Au Renoviau Quand je voy iver retorner Elslein liebstes elselein Fulget Dies celebris Kalenda Maya In Taberna Chanconeta Tedescha N.3. Quem a Omagem da Virgen Bacche Bene Venies O Quantum Solicitor Cuando el rey Nimrod