.

Bacche Bene Venies Lyrics

Bacche bene venies
(Carmina Burana 200)

Bacche, bene venies
Gratus et optatus,
Per quem noster animus
Fit letificatus.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum animosum.

Hec sunt vasa regia
quibus spoliatur
lerusalem et regalis
Babylon ditatur.

Istud vinum...

Bacchus fortis superans
pectora virorum
in amorem concitat
animos eorum.

Istud vinum...

Bacchus sepe visitans
mulierum genus
facit eas subditas
tibi, o tu Venus.

Istud vinum...
Bacchus venas penetrans
calido liquore
facit aes igneas
Veneris ardore.

Istud vinum...

Bacchus lenis leniens
curas et dolores
confert iocum, gaudia,
risus et amores.

Istud vinum...

Bacchus mentem femine
solet hic lenire
cogit eam citius
viro consentire.

Istud vinum...
A qua prorsus coitum
nequit impetrare,
Bacchus illam facile
solet expugnare.
Istud vinum...

Bacchus numen faciens
hominem iocundum,
reddit eum pariter
doctum et facundum.

Istud vinum...

Bacchus, deus inclite,
comnes hic astantes
leti sumus munera
tua prelibantes.

Istud vinum...

Omnes tibi canimus
maxima preconia,
te laudantes merito
tempora per omnia.

Added by -=> DJ M@fi0z0® <=-
Report lyrics
Hudci Písní Nejstarších (1998)
Agniau Dous Lied Der Deissler Los Bilbilicos Lamento Di Tristan + La rotta Prima Declinatio Au Renoviau Quand je voy iver retorner Elslein liebstes elselein Fulget Dies celebris Kalenda Maya In Taberna Chanconeta Tedescha N.3. Quem a Omagem da Virgen Bacche Bene Venies O Quantum Solicitor Cuando el rey Nimrod