.

Tempus adest floridum Lyrics

Tempus adest floridum, surgunt namque flores
vernales; mox in omnibus immutantur mores.
hoc, quod frigus leserat, reparant calores;
cernimus hoc fieri per multos colores.
Stant prata plena floribus, in quibus nos ludamus!
virgines c** clericis simul procedamus,
per amorem Veneris ludum faciamus,
ceteris virginibus ut hoc referamus!
«O dilecta domina, cur sic alienaris?
an nescis, o carissima, quod sic adamaris?
si tu esses Helena, vellem esse Paris!
tamen potest fieri noster amor talis.»

«Ave, formosissima, gemma pretiosa,
ave, decus virginum, virgo gloriosa,
ave, lumen luminum, ave, mundi rosa,
Blanziflour et Helena, Venus generosa!»
Report lyrics