.

Te Deum: Te Deum laudamus Lyrics

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Report lyrics
Bach: Magnificat D-Dur, BWV 243 / Bruckner: Te Deum (1970)
Magnificat D-Dur, BWV 243: Magnificat Magnificat D-Dur, BWV 243: Et Exsultavit Magnificat D-Dur, BWV 243: Quia Respexit Magnificat D-Dur, BWV 243: Omnes Generations Magnificat D-Dur, BWV 243: Quia Fecit Mihi Magna Magnificat D-Dur, BWV 243: Et Misericordia Magnificat D-Dur, BWV 243: Fecit Potentiam Magnificat D-Dur, BWV 243: Deposuit Potentes Magnificat D-Dur, BWV 243: Esurientes Implecit Bonis Magnificat D-Dur, BWV 243: Suscepit Israel Magnificat D-Dur, BWV 243: Sicut Locutus Est Magnificat D-Dur, BWV 243: Gloria Patri Te Deum: Te Deum Laudamus Te Deum: Te Ergo Quaesumus Te Deum: Aeterna Fac Cum Sanctis Tuis Te Deum: Salvum Fac Populum Tuum Te Deum: In Te, Domine, Speravi